

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 15: Versus 26
Et erat titulus.[BEDA.]Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde:Ego autem constitutus sum rex ab eo,etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suae carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo praetenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium.